# Leges Selectae 1-3

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Lex Xlvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/1-3

Idem Augustus Juliano P. P. Sancimus, si quis morieos piam fecerit dispositionem vel per institutionis modum, vel per legatum, aut fideicommissum, aut mortis causa donationem, vel alium quemcunque modum legitimum; sive injunxerit pro tempore episcopo curam agere, ut impleantur quae ipse voluit, siye et hoc reticuerit,sive etiam in contrarium prohibuerit; necessitatem habere hæredes id quod ordinatum et facere et adimplere omnimodo. Quod si id sponte non fecerint, confestim loci Deo amabiles episcopos. curioso esse circa haec, et postulare ut illi omnia impleant secundum voluntatem defuncti. Sed si quidem ecclesiæ ædificationem injunxerit testator, intra tricunium instare eos ut perficiatur; si vero xeuonis ædificationem, intra unum annum duptaxat id fieri cogere, tanquam sufficiente tempore boc constituto ad perficienda quæ placuerunt testatoribus: cum sit possibile, et domun) conduccre, et ipfirmos illic in lectis sternere, donec opus ædificationis xenonis seu hospitalis compleatur. Si vero quaedam dari simuL et una præstatione!n pias causas damnati fuerint, confestim cogere eos facere, hoc est, post testamenti insinuationem, et post adprehensam haereditatem, vel legatum ab his, qui honorati sunt. — § i. Sin autem transierit praedictum tempus, ac neque ecclesia, neque hospitale ædificatum fuerit, ncquc hospitalis aliquiS sit qui hoc ordinet, mox ipsos Dep amabites episcopos exigere ea quae pro eo. ordinata sunt, et in id convenienter quæsita, et facere ædificationes sanctissiærum ecclesiarum, et hospitalium, et gerontocomiorum, aut orphanotrophiorum praeparationem, aut ptochotrophiorum, aut nosocomiorum constructionem, aut captivorum redemptionem, aut aliam quamlibet actionem piam, a testatore ordinatam, designare etiam seu praeficere qui hæc admnistrent xenodochos, vel orphanotrophos, vel brephotrophos, geroatocomos, vel simpliciter piarum actionum. diœcetas ct curatores: non amplius valentibus post dicti temporis lapsum et dictam indevotionem his qui illa non fecerint immiscere spe prædictarum rerum administrationi, aut Deo amabiles episcopos impedire ab illarum rerum administratione. — I 2. Clarissimis præsidibus provinciarum necessitatem imponentibus haeredibus omnimodo ea perlicere; namquc et veteribus prædicatum est legibus necessitatem imponi implere deficientium voluntates eis qui habere permittuntur qua; illi reliqueruat.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
