Latin
LEX iVI
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Joanm PP. Deo bis auxilium praebente, omnia quæ pro Lonore sanctae Ecclesiae catholicæ ad Dei placitum fieri properamus, legibus constituere et operibus adimplere desideramus. Et jam quidem multa cum ejus auxilio statuimus quae eccle-iasticæ doctrinae atque statui conveniunt: in præsenti vero hoc pia deliberatione duximus corrigendum, quod hactenus contra Dei timorem fiebat. Cognitum etenim nobis est, quod si quis sponsus, vel sponsa, post datas et acceptas arrhas, voluisset se divino deputare servitio, et a sxculari conversatione tecedere, ac sanctimonialem vitam vivere, atque in Dei timore permanere, compellebatur vir quidem ea quæ arrharum nomine dederat amittere, sponsa vero in duplum id quod acceperat reddere. Quod nostrae mansuetudini, religioni contrarium esse, visum est. Unde per præsentem legem in perpetuum valituram jubemus: ut si quis sponsus vel sponsa, [desideraverit saeculi istius vitam contemnere, et in sanctimonialium conversatione vivere sponsus quidem omnia quae arrharum nomine futuri causa conjugii dedit sine ulla deminutione recipiat; sponsa autem non duplum (sicut hactenus), sed hoc tantummodo sponso restituat quod arrharum nomine acceperat, et nihil amplius reddere compellatur, nisi quod probata fuerit accepisse. Nam et maritis et uxoribus qui saeculo renuntiant jam anteriore lege a nobis provisum est: ut, sive mariius, sive uxor religionis causa a conjugio recesserit, et solilanam vitam elegerit, unusquisque eorum res suas recipiat, quas pro dote vel ante nuptias donatione praestiterat, et hoc tantummodo lucri nomine consequatur ab eo qui solitariam vitam elegerit, quod debuit legitimc vel ex pacto per casum mortis exigere.