# Leges Selectae 12

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Lex Xlv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/12

Idem Augustus Juliano P. P. Sacris canonibus neque Deo amantissimis presbyteris neque reverendissimis diaconis, aut subdiaconis nuptias contrahere post hujusmodi ordinationem permittentibus, sed solis reverendissimis psaltis et lectoribus id concedentibus, animadvertimus quosdam despicienles quidem sacros canones, pueros autem generantes ex quibusdam mulieribus, quibas conjungi secundum sacerdotalem censuram non pos- SUnI. Quoniam igitur pœna facinoris hujus in sola sacerdotii erat amissione, sacros autem canones non minus quam leges, valere, etiam nostræ volunt leges, sancimus obtinere in illis et quæ sacris IN sunt canonibus, perinde ac si civilibus inscriptum esset legibus; et omnes istiusmodi homnes tam sacerdotio quam divino ministerio, atque etiam dignilate ipsa quam habent nudari. Quemadmodum enim sacris canonibus prohibita sunt talia, sic et secundum nostras leges rem ipsam prohiberi; et præter supradictam excidendi a ministerio paenam, ne legilimos quidem et proprios esse eos qui ex hujusmodi inordinata constupratione nascuntur, aut nati sunt: sed cam quae ex talibus seminibus oritor participari turpitudinem; tales enim eos esse disponimus, quales quos leges ex incestis aut nefariis natos nuptiis definiunt,ita ut neque naturales aut nothi seu spurii intelligantur, sed prorsus et undique prohibiti et successionis genitorum indigni; ac nec donationem ab illis capere possint, neque hi neque horum matres, nec per interpositas quidem personas, sed canibus in hos collatis a patribus beneficiis ad saCcum ecclesiam ex qua sunt qui talia deliquerunt revertentibus. Quod enim sacri canones prohibent, id etiam et nos per nostras abolemus leges. Si vero simulata quaedam obligatio sub specie mutui vel alterius contractus instrumenti fiat, quæ obligatum faciat eum qui hujusmodi constuprationis particeps factus est, hanc etiam infirmam esse volumus, et talium rerum dationem non ad eam personam in quam concepta sunt scripta, sed ad sanctissimam ecclesiam penenire. Data xv Kal. Nov., CP., Lamp. et Oreste vv. cc. coss..

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
