# Leges Selectae 19-30

Justinianus Imperator, Leges Selectae, 19 to 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/19

et hic licentia danda curiis (ut prædiximus) si invisibiles fiant, occupare bona, et sibi ex his satisfacere secundum legem. In omnibus autem casibus in quibus accipere ex his curias jubemus causis, volumus mediam quidem horum partem curiales suscipere non in auro, sed immobili possessione, vel quæ subsit, vel qoae sit comparanda secundum prius a nobis emissam legem, aliam vero dimidiam generali mensae tuæ excellentiae inferri; ut tuus etiam thronus provideat vigilanter, ne quid tale (commissum) lateat, sed, simul atque quid factum fuerit, conveniens super hoc fiat medela, praeterquam si nunc ipsi ultro et sponte militiam reliquerint, vel simpliciter quod habent schema et ad monachicam rursum serio et vere revertantur vitam, et inter reverendissimos clericos connumerari festinent. Si enim hoc fecerint intra annum unum ab hac lege lata, remit limus eis poenam, sufficere ipsis ex exercitio putantes emendationem. Hæc autem obiinere in sequens volumus tempus, neque illos extra dictam relinquentes poenam, quotquot a nostro principatu monachi facti tale quid fecerunt; id enim quod præcessit si. mul quidem ob humanitatem, simul etiam tempus verentes dimittimus, quando nihil diserte statutum prius erat. — § 2. Item illud statuimus: sive pater, sive mater, sive alius quis ex defectu liberorum restiiutionem aut substitutionem induxerit quibusdam sive masculis, sive feminis, hi autem ad nuptias venire propter conversationis non elegerint modum, rescindi tales restitutiones aut substitutiones; et habere ipsos potestatem in quem voluerint modum pium tamen quae inde proficiscuntur consecrare; et aut consumere superstites, aut relinquere morientes: sicut et si sub conditione liberorum susceptionis ipsis quid relictum fuerit, oportet et hoc ipsum habere eos, liberos suscipere minime coactos. Eamdem quoque legis positionem, et in mulieribus virginitatem professis, et uxores ducere omnimodo prohibitis reverendissimis clericis extendimus et reponimus, et banc gratiam Deo pro nostris temporibus dignam referimus.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
