Latin
In nomine Domini nostri Jesu Chriti
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2-12
Unproofread scanNot analysed yet
§1. Deo itaque auxiliante, pro felicitate reipublicæ nostræ, per hanc divinam legem sancimus, ut omnis Africa, quam nobis Deus praestitit, per ipsius misericordiam optimum suscipiat ordinem, et propriam habeat praefecturam: ut sicut Oriens, atque Illyricum, ita et Africa praetoriana maxima potestate specialiter a nostra clementia decoretur. Cujus sedem jubemus esse Carthaginem, et in præfatione publicarum chartarum praefecturis aliis ejus nomen adjungi, quam nunc tuam excellentiam gubernare decernimus.