# Leges Selectae 2-12

Justinianus Imperator, Leges Selectae, In nomine Domini nostri Jesu Chriti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-12

§ 1. Deo itaque auxiliante, pro felicitate reipublicæ nostræ, per hanc divinam legem sancimus, ut omnis Africa, quam nobis Deus praestitit, per ipsius misericordiam optimum suscipiat ordinem, et propriam habeat praefecturam: ut sicut Oriens, atque Illyricum, ita et Africa praetoriana maxima potestate specialiter a nostra clementia decoretur. Cujus sedem jubemus esse Carthaginem, et in præfatione publicarum chartarum praefecturis aliis ejus nomen adjungi, quam nunc tuam excellentiam gubernare decernimus.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
