# Leges Selectae 2-5

Justinianus Imperator, Leges Selectae, LEX iVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-5

§ 1. Hoc etiam cognitum nobis correctione nostra dignum esse judicamus, ut si quis in parentum potestate constitutus vel constituta, vel forsan hujusmodi jure absolutus vel absoluta, elegerit se monasterio vel clero sociare, et reliquum vitæ suæ tempus sanctimonialiter degere voluerit, non liceat parentibus eosdem vel easdem quocumque modo abstrahere, vel propter hanc tantummodo causam quasi ingralum vel ingratam a sua haereditate vel successione repellere, sed necesse sit cis omnimodo, cum ultimam voluntatem suam, sive per scripturam, sive alio legitimo modo perficiunt, quartam quidem portionem secundum leges nostras eis relinquere; sin autem et amplius voluerint eis largiri, hoc eorum voluntati concedimus. Sin vero ultimam voluntatem parentes neque testamento, neque alio ultimo elogio declarasse monstrati fuerint, omnem parentum substantiam haeredes, quibus ab intestato competit, secundum leges nostras sibi defendant, nullo eis impedimento ex sancLimoniali conversatione generando, sive soli, sive cum aliis ad successionem vocantur. — § i. Hujus autem perpetuae nostræ legis beneficia eos volumus obtinere, qui in monasterio vel clericatu perseveraverint. Nam si qui eorum de quibus praesentem legem posuimus sanctimonialem vitam elegerint, ad saecularem autem conversationem postea remeaverint, jubemus omnes eorum res ad jura ejusdem ecclesire vel monasterii a quo recesserint pertincre. — § 3. His ita dispositis, repetita lege jubemus ut nullus Jud;rus, vel paganus, vel haereticus servos Christianos habeat. Quod si inventi in tali reatu fuerint, sancimus servos omnibus modis liberos esse, secundum anteriorem nostrarum legum tenorem. In praesenti autem hoc amplius decernimus, ut. si quis ex praedictis Judæis, vel paganis, aut hæreticis habuerit servos nondum catholicæ fidei sanctissimis mysteriis imbutos, et praedicti servi desideraverint ad orthodoxam fidem venire, postquam catholicæ ecclesiae sociati fuerint, in libertatem modis omnibus ex praesenti lege eripiantur; et eos tam judices provinciarum quam sacrosanctæ ecclesiæ defensores, necnon beatissimi episcopi, defendant, nihil pro eorum pretiis penitus accipientibus dominis. Quod si forte posthac etiam ipsi domini eorum ad orthodoxam fidem conversi fuerint, non liceat eis ad servitutem redeo cere illos qui eos ad fidem orthodoxam præcesserunt. Sed si quis talia usurpaverit, poenis gravissimis sub. jacebit. Hæc igitur omnia quae pietatis intuitu nostra sanxit æternitas, omnes judices, et religiosissimi antistites, sive Africanae dioeceseos (in qua maxime hujusmodi vitia frequentari cognovimus), sive aliarum provinciarum, gnaviter et studiosissime observari procurent. Nam contemptores non solum pecuniaria multa, sed etiam capitis supplicio ferientur.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
