# Leges Selectae 2-6

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Lex Xxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-6

§ 5. lidem inquirant de aquarum distributione, quæ sacra aliqua forma cuique pertineat, ut ne hic plus, ille minus habeat, quam ei competit. — § 6. Neque vero fidejussionis causa, aut supra mandati formam nostros subjectos affici pateremur, sed si quidem immobiles res habeant idoneas, jusjurandum tantum præstent, et conscribantu; sin autem non habeant, usque ad quantitatis æstimationem, fidejussionem sine ullo damno præbeant. Si vero dubitaverint exactores de fidejussorum fide, facultatibus aut cautione, in eumdem locum religiosissimus episcopus, et patres civitatis, ac defensor conveniant, ac decernant, an idoneus esse fidejussor videatur usque ad quantitatem de qua agitur, et necesse habeat exaclor suscipere eum in fidejussorem, qui nihil pro fidejussione aut sacramento præstabit, præterquam si privata nostra, aut cujusquam magistratus majoris jussione personam ducendam esse, fidejussori non ease credendum decernatur. Tunc enim licebit exactori fidejussorem non accipere, id vero agere sine ullo detrimepto. Cæterum eadem multa adversus religiossimum episcopum et clarissimum provinciae praesidem imponitur, si qud eorum transgredi passi fuerint, aut si cum transgressum erit, non id statim renuntiaverint. — § 7. Neque etiam patiantur ut plus definita parte a nostra constitutione pro sportulis accipiatur neve descriptio ob aliquam causam in civitatibus fiat nisi ob iIlas tantum, quas supra enumeravimus, renunt.ationes processionum, constitutionum, sacri et generalis commonitorii, aut formæ, aut litterarum, et hnjus modi omnium rerum. de quibus antea sanximus: item quæ propter suam conservationem, atque salutem cives facere voluerint ad opera forte publica, vel ad sitoniam, vel ad aliam quamvis causam, quæ omnibus placeat propter urbis honorem fieri, ex quo respublica adjuvetur. Contra eos vero qui hæc transgredi tentaverint, et si ad nos religiosissimi episcopi id non retulerint, ea serventur quæ antea a nobis commonita sunt. — § 8. Atque oportet singularum urbium Dei amantissimos episcopos, cum omnia cognoverint quæ a nobis de his rebus disposita sunt, et de metatorum exactione, et de rapinarum prohibitione, ac de cæteris rebus quae nostra sacra constitutione continentur, quæ de omnibus edita est, finem competentem imponant. Datum VIII Kalend. Jul., Chalced., Lampad. cos.,

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
