Latin
2 to 3
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2-7-3
Unproofread scanNot analysed yet
§3. Si vero quis ausus fuerit adversus haec quidquam tentare, is quidem omne quod accepit cum altero tanto ei qui negotium passus cst praestabit, fietque ecclesiasticæ multæ subjectus apud sanctissimum patriarcham, aut religiosissimum metropolitanum, qui tunc erit ecclesiasticorum numero ejiciendus. §4. Has autem actiones, siquidem ad ecclesiastica negotia pertinent, necesse fore jubemus ut a solis religiosissimis episcopis aut metropolitanis, aut a sacris synodis, aut a sanclissimis patriarchis cognoscantur; si vero civilium rerum controversia sit, volentes quaestionem apud antistites instituere, patiemur, invitos tamen non cogemus, cum judicia civilia sint, si ea adire malint, apud quae licet etiam de criminibus cognoscere.