Latin
2.1 to 2.10
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Dedit nobis Deus post pacem cum Persis initam, post Vandalica trophæa, et totam Libyæ acquisitionem. postque hominatissim am Cartaginem nostro iterum imperio sociatam, ut veterum legum renovationis opus ad optatum finem perduceremus, quod nemo principum ante nostrum imperium, aut in mentem induci posse, aut humano ingen-io possibile esse exi-, stimavit. Erat enim mirabile omnem Romanam sanctionem a condita vetere Roma usque ad nostri Imperit tempora, quæ pene in miNe et trecentos annos concurrunt, non solum tecum in variis suis partibus, sed in imperialibus quoque præsertim sanctionibus inter omnem nutare consonantiam pariter ac discordiam; non tamen id solum quod secum pugnabat, rellere, sed etiam quod idem, aut simile reperiebatur, expellere, variamque ipsius i ulchritudinis ideam tribuere, ita ut pro singulis rebus singulae leges constitutae viderentur. Quod proculdubio superioris Nu- Ininis et fluentis inde benignitatis fuit, non humanæ cogitationis; aut incepti, aut potestatis. Nos itaque, more solito manibus ad Deum erectis, eoque, ut nos complecti dignaretur, invocato, et rein aggressi sumus, et omnia tandem confecimus, Triboniano gloriosissimo magistro, et exquaesiore sacri nostri pal)- tii, et exconsule, ad omne ministerium usi, necnon aliis quibusdam illustribus et prudentibus viris, inquirentes semper ea quae ab eis componebantur: et id, quod erat dubium perscrutantes, omnibus quoque secundum datam nobis a Domino Dco et Salvatore nostro Jesu Christo scientiam et intellectus vigorem imponentes competentem formam. —§1. Et piissimas igitur Constitutiones jam ante in duodecim libris comprehensas, Codicem nostrae pietatis cognomine fulgentem composuimus: nunc vero omnium veterum jaris conditorum sententias ex multitudine, quae ad duo millia pene librorum et trecentas myriadas versuum pertingebat, in moderatum et perspicuum collegimus compendium. Quinquaginta igitur libris omnia complexi nunc sumus coelesti favore, colligentes omne id quod erat utile, et omnes ambiguitates decidentes, nullo sedilioso relicto.