# Leges Selectae 2.27-34

Justinianus Imperator, Leges Selectae, 2.27 to 2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.27

quinque autem sequentibus continenturea quæ de lega- Ii:; et fidei commissis, et omni eorum ambignitate disputata sunt: et quoniam Falcidiæ narratio continens, et consentanea erat legatorum et fideicommissorum proprio tractatui, propterea et ipsam continuo legatorum supposuimus tractationi, libro integr rei applicato, <um brevi quadam adjectione; et rursum quia ad Falcidiae imitationem [introductum] erat Trehellianum senatusconsultum in fideicommissis, et huic ut limum hujus ordinationis tribuimus locum, totum jus super his positum, Trebelliano senatusconsulto attribuentes, et supervacuam esse Pegasiani senaluseonsulti positionem invenientes, et absurdas horum senatusconsultorum inter se differentias, et communiones, quas sane et veteres perosi captiosas et damnosas appellarunt, simpliciore quadam narratione, omne hoc schema congregantes, et ad unius senatusconsulti Trebelliani ordinationem applicantes, et hanc quin tam partem totius ordinationis novem his perfecimus libris: in quibus novem libris nihil de quondam caducis dictum a nobis est, quia propter usum quemdam non prosperum, cum increbuissent in republica, et Inctuosum monumentum bellorum civilium essent, non oportebat in his manere temporibus in quibus et Deus dedit pacem agere domi et foris, et, cum oportuit bellum gerere, facile cum ipsius favore hostes superare et capere. — § 7. Sequitur deinde et exoritur nobis et sexta pars totius compositionis, octo conclusa libris. Pulchre autem incipit ab his quae possessiones nominantur, quas nos similiter, ut cætera diligenter considerantes, tam eas quæ ad inge- DUOS quam quæ ad libertinos pertinent, ex multa anteriorum temporum confusione et obscurtate in purum deduximus compendium, geminorum illis ibrorum numerum sufficere arbitrantes. Applicavimus autem ipsis et omnes ab intestato appellatas successiones, et ipsos generum ordines, eorum gradibus etiam libro inscriptis, et circa omnium (inem Tertullianum etOrsicianum composuimussenatusconsulturo, ex quibus matres et liberi invicem successorcs fiunt. Procedit autcm post hæc alius liber, qui dc ædificiorum operibus et de ea quae ob ruinosa et diruta aedificia [ datur] satisdatione, et his qui in his aliquid insidiarum aut fraudis admiserint, et de his qui ex aquarum impetu vicinos laeserint, et de publicorum vectigalium coartoribus, atque insuper de donationibus tam indefinitis [seu simplicibus], quam in cogitationem mortis relatis leges ac jura ordinant.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
