# Leges Selectae 2.35-46

Justinianus Imperator, Leges Selectae, 2.35 to 2.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.35

Rursum autem quidquid de quacunque manumissione exstat, vel de his quæ super ipsa agitaniur causis, et hoc uni traditum est libro. Amplius autem ea quae de possessione, et per ipsam arquisitione, et de causis eam introducentibus sunt, in unum seposuimus tractaum [seu librum]. Et quidquid etiam de judiciariis exstat sententiis, et his qui in eis aliqua contra seipsos confessi sunt, et de bonorum ressione, et creditorum detentione, et venditione, et de bonorum separatione et curatione, et ne quid patiantur creditores fraudis, et id in unum similiter collatum est librum. Sed et Interdiclorum modum non pluribus quam uni dedimus libro. Inde autem et ad præscriptiones [seu exceptiones] et in his ordinata tempora venimus. Et obligationum quidem, et actionum seposuimus modos, et coegimus omnem hanc pariem cui præsunt possessiones (ut dictum est) octo librorum numero dtscriptam, sextam hanc partem totius voluminis seponentes. — § 8. Totius autem extrema pars, quae et septima est totius tractationis, sex Ii. brorum numero demandata est, incipiens quidem a stipulationibus, procedens vero ad ea quæ scripta sunt de fidejussione, et debitorum numeratione, solutione et liberatione ipsorum, et de introductis ex prælorum jurisdiclione stipulationibus, quae omnia duobus a nobis contracta sunt libris, cum apud veteres nec dici posset quot essent libri [ea de re]. Procedit et deinceps ad delictorum narrationem, et omnia recenset quae ad majora delicta pertinent, quæ vocant privata; et item quae ad ea quæ necdum ordinaria appellant, sed ipsis extraordinariorum appellationem imponunt: descendit etiam et ad publica crimina, quæ atrocissima sunt, et magnam sibi advocant pœnam. Duo autem et hic sunt libri, qui illa quidem quae ad delicta et crimina pertinent complectuntur: quibus permixta sunt et ea quae de reis criminum qui se celare tamen conantur scripta sunt, et de eorum bonis, et de ea quae infligitur condemnalis poena vel indulgentia.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
