# Leges Selectae 2.47-58

Justinianus Imperator, Leges Selectae, 2.47 to 2.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.47

Initium autem nobis alterius rursum libri fit narratio de appellationibus, quæ communis est profecto ad rescindendas tam pecuniarias [seu civiles] sententias, quam crimiuales. Q uæcunque autem de civibus [seu municipibus], et decurionibus, et muneribus, et publicis operibus, et nundinis, et redituum pollicitationibus, et variis cognitionihus [seu interrogationibus], et publica descriptione. veteribus inventa sunt, et quæcunque de verborum exstant significatione, et de his quae pro regulis apud veteres dicta sunt, hæc omnia in sese recipit ultimus liber. Hujus ipitur compositionis, cujus initium est a stipulationibus, hic liber est sextus quidem si ad proprium principium comparetur; sed est quinquagesimus, si conferatur ad totam consummationis perfectionem [seu harmoniam]. — $ 9. Quae omnia composita sunt, et elaborata peroptime, et at nostra jossione dignum fuit, perTribonianum illustrissimum, nec non prudentissimum, magistrum, et exquæstorem nostrorum palatiorum, et exconsulem, virum et in ipsis rerum experimentis, et in eloquentia, et in tegibus scribendis salis spectatum, et qui nihil unquam nostrarum jussionum contempsit, necnon per alios [viros] qui sub ipso nobis hoc opus elaborarunt, id est Constantinum magnificentissimum comitem sacrarum largitionum, et antigrapharium [seu magistrum] sacri scrinii, et sacrornm libellorum et cognitionum imperialium, qui nobis bonam de se opinionem in omni. bus praebuit; necnon Theophilum magnificentissimum magistrum, et leges [seu jura in regia hic urbe laudabiliter, et cum summis vigiliis, et ut magisteria sedulitate dignum est, docentem; et Dorotheum magnificentissimum quæstorem, et doctore in legum civitate designatum; dicimus autem, verendam et splendidam Berytiensium melropolim, quem de ipso optima opinio et gloria, et ad nos deduxit ipsum, et ut hujus operis participem faceremus, hortata est; sed et Anatolium magnificentissimum magistrum, qui et ipse apud Berytienses ea qoae et legibus [proficiscuntur] pulchre docet, vir ei tertia stirpe laudabili juris apud Phœnices interpretari descendens;

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
