# Leges Selectae 2.71-77

Justinianus Imperator, Leges Selectae, 2.71 to 2.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.71

utque colligerent, et nobis offerrent, et ut mentionem etiam facerent nostrarum Constitutionum, quas pro emendatione vcteris juris promulgavimus, et ita componerent libros quatuor futuros prima elementa totius isagoges, quos vocari Instituta visum est; quam sane legitimi operis partem compositam nobis obtulerunt, et nos eam totam consideratam a nobis, et perpensam, recteque habere visam, nostris sensibus non indignam esse judicavimus, et pro nostris haberi Constitutionibus, et nostrarum Constitutionum robur habere jussimus: quod et ex bis quæ in prooemiis ejusdem voluminis disseruimus, omnibus manifestum fecimus. — § 12. Sic itaque omni Romani juris dispositione ordinata, et in tribus integris et voluminibus et annis tanto opere perfecto (quod nobis ab initio omnem spem excedere, circa finem autem, cum jam penetrabilem esse rem docuimus, ne in decem quidem annis totum absolvi posse videbaiur), tanta ergo trium annorum celebritate consummato opere, et hac opera Domino Deo oblata, qui dedit et pacem agere, et bella feliciter dirigere, et leges ponere praeterito, praesenti, et futuro tempori, justum esse putavimus omnibus hoMinibus facere manifestum nostrum in his rebus studium simul et providentiam, quomodo nempe priore soluti perturbatione, et confusione, et nullum fiuem Labente juris positione, usuri sunt posthac tegibus rectis, compendiosis, et omnibus ad manum promptis, et litium compendium afferentibus, et paratis, atque expositis omnibus [hominibus] ad facilem acquisitionem, nec amplius egentibus multis pecuniis, ut illorum inutilium librorum congerant multitudinem, sed vilissima pecunia, tam ditioribus quam ex tenuiore profectis patrimonio, copiam sui comparandi præbentibus. — § 13. Si quid autem ex mulitudine ea quæ nunc congesta est, et ex tantis myriadibus collecta, videbitur esse simile [ et geminatumj (hoc autem putamus ratum esse), attamen humanae naturæ [imbecillitatem] considerantibus, non extra justam apologiam ne hoc quidem videbitur esse; in nullo enim aberrare [seu in omnibus irreprehensibilem seu inemendabilem esse], divinae utique solius, non autem mortalis est constantiae [seu roboris], quemadmodum et a majoribus dictum est: deinde est ubi et similium assumpsimus positionem, vel rebus subjectis id exigentibus, ut oporteret idem pluribus applicari titulis, vel quia cum extraneo loco esset commixtum id quod simile superiori videbatur, impossibile fuit eam similitudinem detrahi;

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
