# Leges Selectae 2.78-82

Justinianus Imperator, Leges Selectae, 2.78 to 2.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.78

vel etiam quia saepe custodienda fuit integra totius theoriae [seu visionis] continentia, nec separanda [aut divellenda] mens et intellectus [legentium] per eorum quae jam scripta fuerant ademptionem: quin et hoc sicubi assumptum est propter rei necessitatem, tamen id breve est, nec ullum fere sui sensum praebens. — § 14. Hoc etiam ipsum, et in Constitutionibus jam inter imperiales Constitutiones relatis, et jure quod ex his resultat, observavimus: nam quae in illis jam cauta erant, ea nec in hoc volumine poni concessimus, nisi ob aliquam interdum circumstantiam similitudinis aliqua causa relicta est. — § 15. Contrariam autem aliis legibus legem ex his quae in hoc volumine positae sunt non facile quis repererit, si modo ad omnes contrarietatis fines animum intendere festinet, sed inest aliquid diversum, quod assumptum alterius generis forte hanc et illam legis positionem apparere faciet.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
