# Leges Selectae 2

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Iex Xlii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2

I i. Convenit igitur hujusmodi eligi, et ordinari sacerdotes, quibus nec liberi sint, nec nepotes; etenim fieri vix potest ut vacans hujus quotidianae vitai curis, quas liberi creant parenti maximas, omne stu dium omnemque cognitionem circa divinam liturgiam, et res ecclesiasticas consumat. Nam cum quidam, summa in Deum spe, et ut animae eorum salvæ fiant, ad sanctissimas accurrant ecclesias, et cis omnes suas facultates afferant, et derelinquant, ut in pauperes, et egentes, et alios pios usus consumantur, indecens est episcopos in suum illas auferre lucrum, aut in propriam sobolem et cognatos impendere. Oportet enim episcopum minime impeditum affectionibus carnalium liberorum, omnium fidelium spiritualem esse patrem. Has igitur ob causas prohibemus habentem natos aut ncpotes ordinari episcopum.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
