# Leges Selectae 21

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Lex L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/21

Idem Augustus Joanni P. P. Cum lege Leonina viris reverendissimis episcopis, et presbyteris, et diaconis peculium habere quaM castrense concessum est, eo addito ut et in ipso testari possint dubitabatur si hujusmodi testamenta debeant de inofficioso querela expugnari, cum de omnibus personis quae hujusmodi peculium meruerunt eadem fuerat quaestio exorta? Sancimus itaque, viris reverendissimis episcopis, et presbyteris, et diaconis qui tale peculium quasi castrense possident, super his tantummodo rebus quae quasi castrensis peculii sunt, non solum ultima condere secundum leges elogia licere (quod ex Leonina constitutione descendit), sed etiam eorum ultimas voluntates super his tantummodo habitas de inofficioso querelae minime subjacere. Dat. Non. Februar., CP., postcoss. Lampadii et Orestis. anno 2,.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
