# Leges Selectae 3-2

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Lex Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/3-2

§ 2. Sed ne vel ipsi Deo amantissimi episcopi supervacuum ducant hoc nostrum præceptum, nosse ipsos volumus, quod si quis ipsorum manifestus sit non cum omni diligenda hæc investigare, aut manifestum lapsum non secundum praedictos modos emendare, obnoxius quidem erit judicio Domini Dei, et nunc in ipsum veniet imperii nostri indignatio, et circa ipsum periclitabitur sacerdotium, neque alia majore opus erit indignatione. — § 3. Tua igitur excellentia divinam nostram hanc legis positionem manifestam faciat cujuscunque metropoleos Deo amantissimis episcopis, et clarissimis præsidibus provinciarum: addens et hoc, quod et ipsi, si opus sit, omne ferant auxilium piissimis civitatum episcopis, ad hujusmodi [lapsus] coercenda, quae tolli jussimus; et si qua negligentia cos usos esse invenerint, manifestam eam nobis proprio facient indicio, ut utique omnes cognoscant, et quænamab ipsis servari debeant, et ex negligentia definitam pœnam. Curent autem et Deo amantissimi metropolitæ,etiam aliis reverendissimis civitatum episcopis ejusdem provinciae facere manifestam divinam hanc nostram legem, et denuntiare omnibus, ut vigili studio haec custodiant, verentes definitam pœnam. — § 4. Ac ne protrahatur plena observatio divinae nostræ hujus legis, atque etiam ne ipsi reverendissimi monachi, qui in praesentia conversantur cum monastriis, parvum putent tempus sibi dari ad debitam et injunctam ipsis separationem faciendam, annale ipsis definimus decretum ab eo [die] quo manifesta divina nostra lex hæc facta fuerit, ita ut post anni curriculum, si appareant ea quae ad convictum attinent in eodem manere schemate, locus sit omnimodo insertis divinae huic nostræ legi poenis. Datum xv Kal. Feb., CP., Uecio v. c. coss..

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
