Latin
In nomine Domini et Dei nostri Jesu Christi
Justinianus Imperator, Leges Selectae 3-6
Unproofread scanNot analysed yet
§16. Sed et si quid forte praetermissum est eorum quae poni debebant (forte enim et aliquid tale contigit propter humanae imbecillitatem naturæ), multo sane melius est nostris subditis multis inutilibus liberari [legibus], dum privantur forte paucis quibusdam quæ videbantur idonea, myriadibus prope iufinitis defossa et deposita, et nemini forte mortalium animadversa. —§17. Hanc enim ob causam tot libris quos antea scribi oportebat destituti judices, facilius ex paucissimis juris auctoribus et libris ad finem litium perveniebant, et judicia decidebant, vel propter inopiam librorum, vel quia non sufficiebant multis laboribus ad invenienda multa utilia necessanis, et viribus erant impares. In praesenti autem consummatione maximus legum obtinentium congestus est numerus ex libris raris, et qui vix inveniri potuerint, et quorum nec nomina nec eruditissimi quidem in legibus complures homines noverant. Quorum sane copiam [seu materiam] nobis uberrimam dictus gloriosissimus Tribonianus praebuit multorum librorum, et qui vix numerari possunt, suppeditata multitudine, quibus omnibus perfecte lectis, congesta sunt haec volumina; sed ex horum multis et variis hi qui a nobis ad hoc congregati erant, cum nihil invenissent idoneum, aut novum ab bis quae jam congregata erant, illationem ex his in hoc opere faciendam optimo animo respuerunt.