Latin
31 to 47
Justinianus Imperator, Leges Selectae 31-47
Unproofread scanNot analysed yet
—§3. Ad haec sancimus sive vir ad solitariam vitam venire voluerit, sive mulier, viro relicto, ad exercitationem monacbicam venerit, ne hoc damni causam praebeat; sed ut sua omnimodo recipiat, ita ut liceat uxori [et] dotem recipere suam, et propter nuptias donationem ei qui cum ea cohabitaverat; et quod inde venit lucrum, non secundum eam quae per repudium Gt disjunctionem vindicare, aut manere apud eum qui non divertit, sed secundum quod in casum mortis factum est pactum; quasi videatur is qui divertit a communi alterius convictu mortuus esse in alterius contubernio, cum cohabitanti sit omnino inutilis; quidquid autem in dotalibus instrumentis receptum fuerit ex paciis in casum mortis, id debitum intelligatur. Non audente muliere ante anni lapsum in aliud respicere matrimonium, propter generationis (aut seminis) incertitudinem. Sed si quid tale futurum sit, statim mitti divortium, quod idcirco bona gratia vocatur. ab ea quae conversionem non eligit persona, atque ita agat quod voluerit, lucris (ut ante dictum est) ad ipsam pertinentibus. Sane eo quod lucrandum essetex tali causa, omnimodo, si et in prioribus nuptiis vel vir vel mulier mansissent, communibus liberis ex eo matrimonio natis, si qui fuerint, conservando. Dat. v calend. Decemb. ,CP. ,post coss. Lampad. et Orest. an. i,.