Latin
Lex Xxiv. I
Justinianus Imperator, Leges Selectae 38
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Demostheni P. P. Nemiui licere volumus, sive ab ingenuis genitori. bus puer parvulus procreatus, sive a libertina progenie, sive servili conditione maculatus expositus sit, cum puerum in suum dominium vindicare, sive nomine dominii, sive ascriptitiae, sive colonariae conditionis. Sed neque his qui eos nutriendos sustulerint, licentiam concedimus penitus cum quadam distinctione eos tollere. Sed nullo discrimine habito, hi qui ab hujusmodi bominibus educati, vel nutriti, vel aucti sunt, liberi et ingenui appareant, et sibi acquirant, et in posteritatem suam vel extraneos hæredes omnia quae habuerint, quo modo voluerint, transmittant. Haec observantibus non solum praesidibus provinciarum, sed etiam viris religiosissimis episcopis. Datum Cbalcedone, VIII Kalend. Jul. ,Lampadio et Oreste vv. cc. coss. .