# Leges Selectae 45

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Lex Xxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/45

Idem Augustus Juliano P. P. Tam dementis quam furiosi liberi, cujuscunque sexus, possunt legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum præstanda: aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi præfecti urbi, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum, tam opinionepersonae quam dotis moderatione, et ante nuptias donationis, statuenda; praesentibus tam curatoribus dementis quam furiosi, necnon his qui ex genere eorum nobiliores sunt; ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur, vel in hac regia urbe, vel in provinciis jactura substantiæ furiosi, vel dementis, vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum detrimento prægravetur.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
