# Leges Selectae 49

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Lex Xxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/49

Idem Augustus Joanni P. P. Sancimus, in curationibus juniorum, sive primz, sive secundæ sint aetatis, aut alii quidam, qiubus lex dat curatores, siquidem usque ad quingeotos aureos et solummodo facultates sint juniorum, non praesidum provinciarum exspectare creationem, neque impensis maximis subjici, præsidibus forte neque morantibus in urbibus illis in quibus prospici curalioni contingit, sed apud civitatis illius ecdicum Įdefensorem] aut strategum [magistratum municipalem,] vel in Alexandrina civitate apud ejus juridicum, una cum religiosissimo ejus episcopo, aut aliis etiam publicis personis, si harum copiam habeat civitis, Geri creationes curatorum seu tutorum; fidejussore secundum mensuram facultatum dato, secundus. dictarum personarum judicium; et aliis omnibus procedentibus, quaecunque super tutorum vel curatorum fidejussione et secundum modum facultatum consueta sunt; sola personarum transmutatione, per quas haec fiant propter minorum utilitatem a præsenti sanetione introducta; omnibus videlicet bis sub sola duorum numismatum [id est, solidonlm] datione conficiendis, præsertim cum hac maxime de causa hæc posita sit constitutio, poena imminente, si quis plus accipere ausus fuerit, aut distulerit constituere tutelam seu curationem spe majoris lucri; et eo non solum triplum reddituro omne quidquid acceperit, sed etiam ab ipsa sollicitudine et administratione removendo. Cum autem factae fuerint lutorum aut curatorum creationes, praesente etiam religiosissimo civitatis episcopo, in ipsis sanctissimæ ecclesiae archiis deponi gesta sancimus, ut sit perpetua rei memoria, et non intercidat casibus fortnitis curationis exinde quæsita cautela. His quæ in magna hac civitate fiunt tulelis aut curationibus apud solum clarissimum praetorem faciendis, uti jam sancitum est. Dat. v Kalend. Aug., CP., post consul. Lamp.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
