Latin
5.1 to 5.14
Justinianus Imperator, Leges Selectae 5.1-2-14
Unproofread scanNot analysed yet
§5. Optamus ergo ut omnes judices nostri secundum voluntatem et timorem Dei, et nostram electionem atque ordinationem sic suas administra tiones gubernare studeant; ut nullus eorum aucupiditati sit deditus, aut violentias aliquas vel ipse inferat, vel judicibus aut officiis eorum, aut quibuscunque aliis collatoribus inferre permittat. Licet enim per omnes provincias nostras (Deo juvanic) festinemus, ut illasos habeant collatores, maxime tamen tributariis dioeceseos Africanae consulimus, qui post tantorum temporum captivitatem meruerunt (Deo juvante )per nos lumen libertatis aspicere. Ergo jubemus omnes violentias et omnem avaritiam cessare, et justitiam atque veritatem circa omnes nostros tributarios reservari. Sic enim et Deus placabitur, et ipsi possunt celerius, sicut collatores alii nostrae reipublicae, relevari atque florere. —§6. Sportulas etiam ab officio tam viri magnifici, praefecti [praetorio' Africani, quam reliquorum judicum sic exigi jubemus, quomodo in nostris legibus est dispositum, et ab omni rtpublica nostra custoditur, ut nullus audeat quocunque tempore, vel quocunque modo, earum excedere quantitatem. —§7. Hoc etiam praesenti sanctione credimus ordinandum, ut non multa dispendia pro completione chartarum, vel codicillorum, vel in nostro laterculo, vel in scriniis praefecti prætorio per Africam judices sustinere videantur, quia si ipsi dispendiis laesi non fuerint, nullam habebunt necessitatem ejusdem nostræ Africae tributarios praegravandi. Jubemus ergo ut judices dioeceseos Africanæ tam civiles quam militares in nostro laterculo pro codicillorum atque chartularum promotionis suMe consuetudinibus nihil ullra sex solidos praebeant, at vero in scrinio praefectorum non ultra duodecim solidos cogantur inferre. Quem modum si quis excesserit, ipse quidem judex triginta librarum auri dispendio subjacebit; officium vero ejus non solum simile dispendium, sed et capitale periculum sustinebit. Nam si aliquis ex quacunque parte ausus fuerit jussiones nostras excedere, et non festinaverit cum Dei timore eas servare, non solum dignitatis aut substantiae periculum sustinebit, sed etiam ultimo supplicio subjacebit.