# Leges Selectae 5

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Iex Xlii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/5

§ 5. Et ipsos quidem œconomos cum judicio et diligenti discussione creari praecipimus: scientibus ipsis quod singulis annis rationem referent sanctissimo episcopo suae administrationis; et quacunque in re videbuntur res ecclesiasticas minuisse, vel laesisse, vel proprium quæstum quæsisse, hoc ecclesiasticis rebus restituent. Itaque si quidem superstites istiusmodi rationes subierint, fiant quæ supra dicta sunt; si vero non redditis rationibus defuncti fuerint, tunc ipsorum hæredes subjiciantur tali discus- Bioni, et conveniantur pro restitutione omnium quæ ex ea causa debere illos constiterit. — § 6. Necessarium quoque esse credidimus, etiam super his aliquid definire qui curam susceperunt, suscepturive sunt venerabilium xenonum, et nosocomiorum, et ptochiorum, et orphanotrophiorum, et brephotrophiorum; nam et ipsis omnem licentiam auferimus de acquisitis rebus post susceptas hujusmodi curationes vel per testamentum, vel per alium quemlibet modum, vel machinationem quidquam in alias transferendi personas: exceptis quae prius habuerant, vcl postea a parentibus vel theiis, vel fratribus ad ipsos pervenerunt. Omnia enim, quaecunque ad sancta pertinent loca, vel quæ ad ipsorum præpositus post susceptam hujusmodi curam pervenerunt, vel perventura sunt, ad ipsa venerabilia pertinebunt loca; eaque pie in eos distribui et erogari volumus, qui in illis locis sunt, vel curantur. Manifestum enim est quod quisquis derelinquit vel donat, sive in scriptis, sive sine scriptis xenodocho, vel nosocomo, vel ptochotropho, vel orphanotropho, idcirco dat, ut pie per ipsum dispensetur, ut qui multam de eorum pietate praesumpiionem et occasionem habeat, qui iis locis praefecti sunt; neque vero justum est ipsum ea quae sub prætextu eorum qui sub ejus cura sunt accipit, non in ipsos vel pro ipsis impendere, sed in propriam personam auferre, et proprio lucro applicare, timore Dei contempto.Quis enim tali curæ praepositum non existimet idcirco eam suscepisse, ut non solum quae extrinsecus ad eum pervenient, sed etiam omnia quae habere eum contigerit in eam rem impendat

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
