# Leges Selectae 6

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Iex Xlii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/6

§ 7. Amplius id quoque jubemus, ut quæcunque post necessariam erogationem in eos qui eorum curae commissi sunt et debitam curationem rerum et aedificiorum superesse contigerit, ea ad reditum comparationem proficiant; undique enim noster scopus nostraque intentio est, ad amplificationem et augmentum adducere res ad pios usus segregatas; sic enim quisquis pro sua anima quidquam facere volet, promptius erogabit, si crediderit ea quæ ab ipso data fuerint pie administranda esse. — § 8. & autem contigerit aliquem ab administratione sua cessare, quam acceperat, sancimus eum qui in ejus loco constitutus est cum timore Domini rationum redditioni suhjici gestae sub eo administrationis, sicut divina nostra lege continetur: sciente et eo qui post ipsum constitutus est quod Domino Deo pro his rationem reddet.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
