Latin
Græca constitutio Justiniani. Ejus epitome ex collectione Græca Constitutionum …
Justinianus Imperator, Leges Selectae 61
Unproofread scanNot analysed yet
Manichaei undique expelluntor, ei capite puniuntor. Reliqui autem hæretici (hæreticus est omnis non orthodoxus) et Græci [seu pagani et Judæi, et Samaritæ prohibentur magistratum gerere, et dignitatem habere, aut jus dicere, aut defensores, aut patres ei. vitatum fieri (ne habeant licenliam vexare, aut judicare Christianos, aut episcopos). Item militare quoque prohibentur, praeterquam si ex genere cohortalinorum sunt; hi enim manent, onera quidem sustinentos, non offendentes autem, neque in orthodoxos quid exsequentes in publicis vel privatis causis. Qui autem tentaverit quid horum facere, præterquam quod factum pro infecto erit, dabit etiam xx libras, et qui publicis ipsos descriptionibus inserere eonati fuerint, etiam xx, et Praesides I. ,et omne. hæ privatis rebus inferuntur. Excipiuntur Gothi, qui fiunt foederati, et aliter, prout visum imperatori fuerit, honorantur.