Latin
Græca constitutio Justini, vel Justiniani. Ejus epitome
Justinianus Imperator, Leges Selectae 63
Unproofread scanNot analysed yet
Hæretici patres nihil habentes legitimum quo accusent orthodoxos filios, coguntur præter facultates suas etiam alimenta erogare iBis, et reliqua necessaria, et conjungere (in matrimonium) orthodoxis, et dare dotes et antenuptiales donationes, providentia præsidum et episcoporum. —§i. Orthodoxi filii hæreticorum, qui nihil deliquerunt in parentes, illibatum accipiunt, et indeminutum, quod eis ab intestato competit, et adversus hæc facta ultima voluntas infirmatur: conservatis libertatibus, nisi aliqua lege prohibeantur. Si vero quid deliquerint in parentes, accusantur, et puniuniur. Habent autem, et com deliquerint, quartam facultatum ipsorum [partem] testamento facto. —§2. Cariem et in Judæis et Samaritis obtinent.