Latin
Græcæ constitutionis epitome, ex collectione Græca ecclesiasticarum Constitutio…
Justinianus Imperator, Leges Selectae 66
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Manichæo factus orthodoxus, si inventus fuerit ea quae [pristini] erroris erant facere, aut saltem una degere duntaxat, et conversari cum Manichæis, nec confestim prodiderit illa competenti judici, ultimo suppticio punitur. —§i- Idem qui in dignitatibus et militiis sunt sollicite eos qui in suo consortio sunt ejusmodi inquirant, et prodant: quia si comprehensus Manichaeus dixerit sciri se et nosci talem a quibusdam, congrue illi puniuntur, ut qui eadem deliquerint, tametsi non sint tales; eadem enim delinquere videntur scientes quidem delinquentem, non facientes autem illum manifestum. —§2. Qui habet libros Manicbaicos, et non manifestat eos, ut comburantur, punitur.