# Leges Selectae 66

Justinianus Imperator, Leges Selectae, Græcæ constitutionis epitome, ex collectione Græca ecclesiasticarum Constitutio…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/66

Ex Manichæo factus orthodoxus, si inventus fuerit ea quae [pristini] erroris erant facere, aut saltem una degere duntaxat, et conversari cum Manichæis, nec confestim prodiderit illa competenti judici, ultimo suppticio punitur. — § i- Idem qui in dignitatibus et militiis sunt sollicite eos qui in suo consortio sunt ejusmodi inquirant, et prodant: quia si comprehensus Manichaeus dixerit sciri se et nosci talem a quibusdam, congrue illi puniuntur, ut qui eadem deliquerint, tametsi non sint tales; eadem enim delinquere videntur scientes quidem delinquentem, non facientes autem illum manifestum. — § 2. Qui habet libros Manicbaicos, et non manifestat eos, ut comburantur, punitur.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
