Latin
Lex Xxi
Justinianus Imperator, Leges Selectae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Joanni P. P. Quoniam multi judices in dirimendis litigiis nos interpellaverunt, nostro indigentes oraculo, ut eis reseretur quid de testibus haereticis statuendum sit, utrumne accipiantur eorum testimonia, an respuantur, sancimus, contra orthodoxos quidem litigantes nemini hæretico, vel his etiam qui Judaicam superstitionem colunt, esse in testimonia communionem, sive utraque pars orthodoxa sit, sive altera. Inter se autem haereticis, velJudaeis, ubi litigandum existimaverint, concedimus foedus permixtum, el dignos litigatoribus etiam testes introducere: exceptis scilicet his quos vel Manichaicus furor (cujus partem et Borboritas esse manifestum est) vel pagana suI erstitio detinet; Samaritis nihilominus, et qui illis non absimiles sunt, Montanistis, et Tascodrogitis, et Ophitis: quibus pro reatos similitudine omnis legitimus actus interdictus est. Sed his quidem, id est, Manichaeis, Borboritis, et paganis, necnon Samaritis, et Montanistis, et Tascodrogitis, et Ophitis omne testimonium, sicut et alias legitimas conversationes, sancimus esse interdictum. Aliis vero hæreticis tantummodo judicialia testimonia contra orihodoxos, secundum quod constitutum est, volumus esse inhibita. Caeterum testamentaria testimonia eorum, et quae in ultimis elogiis vel in contractibus consistunt, propter utilitatem necessarii usus eis sine ulla distinctione permittimus, ne probationum facultas angustetur. Dat. v Kalend. August. ,Constantinop. ,post consulatum Lamp. et Oresiis vv. cc. .