# Leges Selectae 9-15

Justinianus Imperator, Leges Selectae, 9 to 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/9

Homini etenim cuique cursus unus est vitæ ab opifice datus, cujus finis est omnino mors: venerabilibus vero domibus, et earum coetibus, indesinenter a Deo custoditis, non est neque secundum earum possessiones inducere aliquam metam: sed quousque utique permanserint venerabiles domus (manent autem in perpetuum, et usque ad bujus saeculi consummationem, quousque Christianorum nomen apud homines erit et coletur), aequum itidem est manere, et in perpetuum relictas erogationes aut reditus immortales semper piis actionibus nunquam cessaturis servituros. Eum igitur qui tale quid deliquerit, et transferre rem auro accepto, aut per aliam occasionem præsumpserit, damnum quidem nullum induci (secundum ea quæ prædicta sunt) his contra quas talia perpetrarunt domibus, sed illas quidem domos, et aurum, etrem lucrari, quam acceperunt; et nihilominus relictum exigere absque ulla quacunque diminutione, tam ab ipso qui hoc egit, quam ab ejus haeredibus et successoribus, et illius res, et bona obligari ipsi qui cum eo contraxit; et ea ipse vindicet, tam contra illius personam quam bona ipsius, usque ad plenam et competentem ipsi indemnitatem, ne scilicet contra venerabilem domum, quam contra fas fraudavit, ullam speret datorum recuperationem, aut ejus, quod factum est, instaurationem: quod autem ad ipsum quocum contraxit attinet, omnem habeat a legibus licentiam regredi contra ipsum, et haeredes ejus, et res ejus, et quod datum est, si possit, exigere; ut, si minus ob Dei metum, metu sahem propriae ipsorum substantiae, et suorum hæredum tardiores fiant ad hujusmodi pactiones; quas in confesso est eos nullius boni causa celebrare, sed vel pecuniis corruptos, vel affectionibus quibusdam superatos. Quae omnia per hanc divinam legem prohibentes et ipsam sacris nostris inscribi legibus sancimus, et offerimus ipsi Domino universorum Deo et Salvatori nostro Jesu Christo, pulchrum quoddam et conveniens ipsi sacrificium et ipsam adducentes.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
