# Liber Adversus Origenem 1.1-12

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 1.1 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.1

Tractatus piissimi imperatorisJustiniani,missus ad Mennam sanctissimum et beatissimumarchiepiscopum felicis urbis et patriarcham, adversus imvium Origenem et nefarias ejus sententias. Nobis semper studio fuit, atque etiam nunc est, rectam et irreprehensibilem Christianorum fidem. statumque sanctissimæ Dei catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ, perturbationumexpertem usquequaque custodiri. Hæc nobis prima et antiquissima cura est: per quam et nohis in præsentisæculo imperium a Deo traditum esse et conservari credidimus, et reipublicæ nostrae inimicos subdi, et sæculo futuro misericordiam in conspectu ejus bonitatia nos adeptoros speramus. Nam et si humani generis hostis varias occasiones comminiscitur, quibus hominum animas studet lædere: Dei tamen humanitas, illius improbitatem et malitiam frangens atque evacuans, adversariusque redarguens, gregem suum damnum accipere aut dissipari non permittit. Hæc autem a nobis ideo dicta sunt, quod ad nos allatum est, nonnullos Dei timorem in animo non habentes, nec rectæ doctrinæ discrimen tenentes, quo salvatur quicunque veritatem cognoscit; relictis divinis Scripturis sanctisque Patribus quos catholica Dei Ecclesia doctores habet, per quos omnis ubique hxresis expulsa est, fides vero orthodoxa declarata; Origenem, ejusque dogmata, paganorum et Arianorum et Manichaeorum crroribus affinia asserere: per quæ ille in foveam incidit. Qui ejusmodi sunt, quomodo possunt in Cbristianis numerari, eum tuentes hominem, qui ea quæ pagani, Manichaei, Ariani, aliique hæretici sentiunt, tradere studuit? Qui ante omnia in ipsam sanctam et consubstantialem Trinitatem blasphemias ausus est dicere: Patrem majorem esse Filio, Filium sancto Spiritu, sanctum Spiritum aliis spiritibus. Porro hoc ad impietatem suam addidit, ut diceret, nec posse Filium Patrem videre, nec Spiritum sanctum Filium: ipsum Filium et Spiritum sanctum creaturas esse: quodque nos sumus ad Filium, Filium esse ad Patrem. Ad suas autem blasphemias hoc quoque adjunxit in primo sermone Petri archon, his verbis, sic dicens: In illo, quod mente apprehenditur principio, tantum numerum voluntate sua intelligibilium substantiarum constituit Deus, quanto poterat sufficere;

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
