# Liber Adversus Origenem 1.13-27

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 1.13 to 1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.13

dicendum enim finitam esse Dei potentiam: nec, sub obtentu laudis ac bonorum verborum, tollenda ejus circumscriptio est; etenim si infinita sit divina potentia, necesse est eam ne seipsam quidem intelligere: natura enim infinitum comprehendi non potest. Tanta igitur fecit, quanta poterat apprehendere, et sub providentia sua continere; quemadmodum et tam tam materiam apparavit, quantam regere, distinguere, ac exornare poterat. An ullam majorem potuisset Origenes in Deum blasphemiam proferre? qui ct in sancta Trinitate gradus excogitans, inde vult multitudinem deorum inducere, ac ipsam Dei potentiam circumscriptam esse monstrose asserit. Hoc vero omni impietate plenum, ejus fabulositatis est dicere, omnia genera speciesque coaeternas esse Deo: quodque rationabilia quae peccarunt, ac propterea de statu suo exciderunt, pro suorum peccatorum proportione, supplicii causa in corpora injecta sunt, ac expurgata, rursum efferuntur in pristinum statum, omni deposita malitia et corporibus: iterumque ac tertium, et compluries diversis ad poenam injiciuntur corporibus. Ponit porro diversos constitisse et constare mundos, tum præteritos, tum futuros. Ecquisnam adeo fatuus est, ut haec audiens animo non exhorrescat propter summam impietatem? Quis non exsecretur insanum Origenem, qui hujusmodi finxerit ac scriptis mandarit in Deum blasphemias? quas, ut omnibus Christianis interdictas, manifestaque habentes impietatis argumenta, supervacaneum duximus refutatione dignari. Quare si hæretici omnes, ob unius forsitan aut alterius dogmatis perversitatem, e sanctissima Ecclesia sunt ejecti, subditique anathemati cum suis dogmatibus: quis prorsus Christiano. rum sustinebit Origenem ejusque prava scripta tueri, qui tot blasphemias dixerit, omnibusque fere hæreticis tantam exitii ac blasphemiae materiam præbuerit, ac idcirco pridem a sanctis Patribus anathemati subjectus sit una cum sceleratis ejus dogmatibus? Nam quamvis concedat quis, Deo repugnantem Ori. genem e recta doctrina (quod et apud alios hæreticos invenitur) aliquid expressisse in improbis suis scriptis: ea ipsius propria non est, sed sanctae Dei Ecclesiae;

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
