Latin
1.43 to 1.62
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.43-62
Unproofread scanNot analysed yet
Vincula enim, carceres, compedes, ac, ut breviter dicam, omnia ejusmodi, iniquitates et peccata eorum cohibent, qui jam poenas luunt. Nec ut qui peccarit, amphus peccet, vincula ei adduntur quæ ad peccandum adjuvent; sed ut vinculorum cruciatu peccare desistat. Quare perspicuum est, non ad superiorum peccatorum castigationem, ut illi nugantur, corporibus immissas esse animas; sed simul Deum et corpus et animam, id est, perfeclum hominem, fabricatum esse. Itaque eorum quæ per corpus a nobis gesta sunt, sive bonorum, sive malorum, retributionem exspectamus; hoc enim nobis tradit et divinus apostolus Paulus dicens: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque ea quæ per corpus prout gessit sive oonurn, sive malum (1 Cor. v). Attendenda ergo sunt apostoli verba; nec enim dixit, oportere recipere eum qui judicatur, prout gessit ante corpus. Si vero ob ea sola quæ per corpus homo gessit, ab eo qui terram judicat, vel pocna allicitur, vel merito præmio; nullaque mentio fiat ante admissorum peccatorum: perspicuum est, animas ante corpora non esse. Si enim præexisterent, dixisset Apostolus, gesta tum per corpus, tum ante corpus. Animas vero hominum intelligentia et ratione uti, in confesso est; quod ne eos quidem negare putamus, qui tuentur Origenem. Dicant igitur qui cum Origene sentiunt: animæ ipsorum (siquidem,ut asseverant, ante corpora fuerunt) priusquamin ipsa ingrederentur, quo in ordine erant, aut quid agebant? Oportuit enim eas, si ante crant, scire, quo loco essent, aut qucmodo huc advenissent; sin hoc nulla ratione possunt dicere (namid verum non est) apertum est eos fabulas dicere. At fortasse dicant, animas postquam corpora ingressæ sunt, tum discernere posse et cognoscere quæ a se geruntur. Si hoc dicent, ex eorum inani disputatione efficictur, ut corpusplus pretii atque honoris quam anima habeat;