# Liber Adversus Origenem 1.44-55

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 1.44 to 1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.44

Eos autem qui dicunt contemperationem, confusionem aut mixtionem naturarum Verbi Dei cumcarnefactam, palamiis ora obturare tua pietas dignetur. » Post hæc autem Cyrillo mortuo, emersit monachus quidam et archimandrila nomine Eutyches. Hic non exiguam populi partem sibi adjunxit, Nestorii sectam et impium eas dogma approbans, ac dicens carnem Domini non esse consubstantialem nobis. Et rursum quidem non multo post diabolica manu praevalente, aliud Ephesi concilium latronum, et nequaquam sanctum cogitur: misso ad id etiam Flaviano Constantinopolitano, cum penes Dioscorum AlexAndrinæ episcopum summa rcrum ibi esset. Divinus autem Flavianus defcndens orthodoxam fidem, occiditur: priori vero Ephe. sinæ synodo auctoritas abrogatur, subscribentibus quibusdam episcopis lethali vi compulsis, inter quos fuit etiam Basilius Seleuciae episcopus. Hinc cum publice docerentur Nestorii, Dioscori et Eutychis perniciosa dogmata, magnique præsertim in Oriento existerent tumultus, occisi sunt Proterius sacerdos magnus, et alii plurimi. Eo rerum statu Marcianus divinitus creatur imperator: qui coacto Chalcedone sexcentorum triginta Patrum concilio, præsentibus Dioscoro et Eutyche, ici eo una cum ipsis interfuit: ibique damnantur quidem Dioscorus et Eutyches, et iterum Nestorius anathematizatur: Theodoretus Intem, Ibas et Basilius Seleuciæ episcopus recepti sunt, cum tamen priori [lege prius, ut infra ] concilio subscripsissent. Et ita abolitis prædatoriæ synodi actis et damnatis, concordia a sanctis Patribus inter omnes conciliata est. His quatuor conciliis sic lactis et confirmatis, et auctoritatem in Ecclesia Dei obtinentibus, Nestorii sequaces denuo suam hæresim confirmaverunt opera Theodori Mopsuesteni, qui multo pejora quam Nestorius ejus discipulus blasphemavit. nos igitur sequentes sanctos patres nostros, et volentes rectam fidem sine ulla macula conservare, hortamur vos, ut hujus quoque blasphemias examinantes, de eo sectatoribus ejus sententiam feratis. Nam præter innumera alia quae impie in Cliristum Deum nostrum maledicta evomuit, id quoque protulit, alium esse Deum Verbum, alium Christum, qui animi perturbationibus et carnis cupiditatibus molestiam ipsi exhibentibus, paulatim a deterioribus desistens, factorum profectu in melius evaserit, inculpataque optimæ vitas ratione usus sit.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
