Latin
1.84 to 1.100
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.84-100
Unproofread scanNot analysed yet
His testimonium perhibet sanctus Joannes Constantinopolcos patriarcha in undecimo sermone in creationem; sic enim ait (Homil. XIII in Gen. n): «Et insufflavit, inquit, in faciem ejus spiritum vitæ, et fuit homo in animam viventem. Hic nonnulli imperiti homines, propriis cogitationibus moti, ac nihil Deo decens in mente habentes, nec condescensionem verborum reputantes, dicere audent e Dei substantia esse animam. insaniam, o dementiam! »Atque hæc quidem Pater de argumento proposito. Considera autem de aliis omnibus in terra factis dixisse Dcum, fiat, et producat terra, et factum eat (Ibid.) ; de homine autem dicit: Faciamus hominem: nec solum, Faciamus, sed, ad imaginem et similitudinem nostram; et sumens pulverem de terra, propriis manibus hominem finxit, et insufflavit in faciem ejus spiritum vitæ,et factus est homo in animam viventem. Ex his igitur perspici potest, ut Deus hominem fecerit honorabiliorem ac pretiosiorem aliis omnibus quæ in terra sunt crcaturis; alia quidem omnia fccit verbo: dixit, et facta sunt; hominem vero, siculi dictum est, propriis ipse manibus juxta divinam Scripturam fecit: quæcunque autem ab eo in terra facta sunt, subdidit homini, qui sexto factus est die: ut omnibus terrenis creaturis jam faclis, ac ipsi præparatis, dominaretur, ipse plasmatoris sui obediens imperio. Hoc etnos docet sanctus Theologus Gregorius in oralionc in novam dominicam (Orat. 43); sic enim dicit: c Ita aliquid primum in dicbus numeratur, et secunduli, et tertium, ac deinceps, usque ad septimum diem, quo requiesfuit ab oporibus: tur. Si vero, juxta Origenisblasphemiam, animae præexistebant, ac in poenam peccatorum suorum iii corpora demissæ sunt, ut emendatæ resipiscerent, eas oportebat amplius non peccare. Nam si corpus datum est animae in supplicium propter peccata, ut doloribus emendaretur ad honorificandum Deum, quomodo corpus eam adjuvat et corroborat ad peccandum, quod iis qui poena afficiuntur, non evenit?