Latin
10.28 to 10.31
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 10.28-31
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem dicunt, quod non oportet post unitatem duas naturas in Christo, sed unam dicere, confusionem et phantasiam inlroducunt secundum Apollinarium et Eutychen impios. Sed isti quidem hæc. Sancti vera Pa tres, post Dei Verbi incarnationem considerantes ea ex quibus Christus est, et quod inconfusæ manserunt naturae, rectissime duas naturas, divinam et burna nam, in Christo esse dixerunt. Nec enim ante incarnationem duæ naturæ erant Domini, nec post incarnationem duæ naturae una factæ sunt, licet in una subsistentia cognoscantur.