Latin
11.13 to 11.31
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 11.13-31
Unproofread scanNot analysed yet
Animae autem humanae passio, similitudo est ad irrationabilia. Huic ergo vitae devincta anima, in bestiarum naturam delabetur, ac semel vitia ingressa, inque irrationabilitate versans, nullum flnem ad malitiam progrediendi faciet. Ubi enim malitia sistitur, succedit impetus ad virtutem; atqui virtus in irrationabilibus nulla est; in deterius ergo necessario mutabitur, assidue ad pejora turpioraque progrediens, ejusque naturæ, in qua est, deteriora quaeque semper comminiscens. Porro quemadmodum rationabili sensibile subjacet, sic et ab hoc ad insensibile fit prolapsio. Qnamobrem huc ratio eorum evadens, a veritate aberrat, et per quamdam consequentiam ex absurdis ad absurda sc confert. Exinde eorum doctrina per ea quæ inter se non cohærent, fabulose procedit. Consequentia vero ipsa ostendit omnimodam aniMae corruptelam. Quæ enim semel a sublimi vita decidit, nullum modum statuit malitiæ suæ; sed propter passionum consuetudinem atque habitum a rationabili ad irrationabilc deveniet, indeque in stirpium insensibilitatem mutabitur; insensibili autem inanimum est consequens, inanimo id quod non subsistit. Itaque penitus ex hac consequentia, anima ipsis ad non ens tandem concedet. Sic nullam facultatem habitura est ad meliora redeundi. Verum enim vero ad hominem e frutice animam reducunt; igitur præstantiorem demonstrant esse vitam in frutice, quam incorpoream vitam. Jam enim ostensum est, progressum animæ in deteriora, atque idcirco in inferiora esse; subjacet autem insensibili naturæ inanimatum: quo per consequentiam principium eorum doctrinæ animam redigit. Sed quoniam hoc notum, aut insensibili animam concludunt, aut, si inde ad humanam vitam eam reducunt, eam vitam quae in stirpe ducatur, ut dictum est, ostendunt antecellere primo animarum statui: siquidem inde ad malitiam fuit prolapsio, hinc vero ad virtutem est reditus. Quamobrem illa ratio convincitur esse sine capite, et sine fine, quae vivere animas separatas ante corpoream vitam asseverat, ac propter flagitia corporibus esse devictas.