# Liber Adversus Origenem 11

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/11

Hæc autem et ex divinis Scripturis et Patrum doctrina edocti, ad refutandos eos qui confundunt ei dividunt divinæ dispensationis mysterium, merito scripsimus, et non eo quod declaramus ea ex quibus est, et in quibus cognoscitur Christus, confusionem vel divisionem divinae dispensationi facimus. ttaque glorificationem et unitionis rationem profereates, unum Christom et Filium et Dominum, Verbum Dei incarnatum et hominem factum confitemw et adoramus cum Patre et Spiritu sancto. Haec ita cum universali Dei Ecclesia confitentes 1, scire volumus omnes Christianos, quod sicut unam Deum et Dominum habemus, ita et unam fidem. Una enim defini- Uo fidei est, confiteri et recte glorificare Patrem, et Christum Filium Dei, et Spiritum sanctum. Istam confessionem conservamus-, in qua et baptizati sumus donatam quidem a magno Deo et Salvatore nestro Jesu Christo sanctis suis discipulis et apostolis, ab eis autem prædicatam in toto mundo. Trecenti autem decem et octo sancti Patres collecti in Nicaea adversus Arium, illo cum sua impietate condemnato, eamdem confessionem, id est, sanctum mathema et symbolum fidei tradiderunt sanctæ Dei Ecclesiae; et post illos, centum quinquaginta sancti Patres Constantinopoli collecti adversus Macedonium sancto Spiritui repugnantem, et Magnum Apollinaristam, illis condemnatis cum sua perfidia, secuti per omnia idem sanctum symbolum traditum a trecentis decem et octo sanctis Patribus, explanaverunt quæ sunt de deitate sancti Spiritus (Act. 5). Insuper autem et qui in Epheso prius coilecti sunt sancti Patres adversus Nestorium impium, et qui in Chalcedone convenerunt sancti Patres adversus Eutychem impium, secuti per omnia prædictum sanctum symbolum sive mathema fidei, condemnaverunt prædictos hæreticos una cum corum impietate, et hos qui similia illis sapuerunt, vel sapiont. Et super hæc anathematizaverunt eos qui aliam definitionem fidei, sive symbolum, sive mathema tradunt accedentibus ad sanctum baptisma, vel ex quacunque hæresi conversis, praeter traditum (sicut dictum esL) a trecenlis decem et octo sanctis Patribus, et explanatum a centum quinquaginta sanctis Patribus. His ita se habentibus, perspeximus et capitula supponere, quibus tam rectæ iidei compendiosa confessio, quam haereticorum condemnatio continetur.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
