# Liber Adversus Origenem 14

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/14

Ejusdem ex epistola scripta ad eos qui in Phua erant, monachos: < Ecclesia vero, Scripturis obsequens a Deo inspiratis, nec animam novit ante corpora fuisse, nec ante ea peccasse. Quomodo enim quae non subsistebat peccare potuit? At nos affirmamus, universitatis opificem corpus e terra finxisse idque animasse intelligente anima, et haec est hominis structura.» Et post alia: < Animam hominis nec ob praeterita, ut aiunt, flagitia atque scelera esse damnatam, nec in hunc demissam mundum, sapientissimus Paulus fidem facit, ita scribens: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque ea quæ per corpus, prout gessit, sive bonum, sive maium (1 Cor. xv). Cur ergo propter sola propria corporis manifestari nos oportere ait, nec potius propter ea etiam quae ante corpus, si animam ante fuisse norat, et ante peccasse? Si vero ob ea sola quae in corpore gessimus, adducimur in judicium, non utique habemus antiquius corpore peccatum: nam omnino ante id non constitit hominis anima. Hoc porro planum facit et legalis litterae vis. Si enim, ut dicit errabundus Origenes, ob snperiora commissa in supplicii ac poenae loco anima corpus accepit, quamobrem flagitiosis ac sceleratis mortem comminata est? Magis enim oportuerat, bonos ac justos viros mortem oppetere, ut vinculis et supplicio liberarentur: vivere contra scelestos ac nefarios, ut poena afficerentur, nec ulla vinculorum esset liberatio. »

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
