Latin
15
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 15
Unproofread scanNot analysed yet
Ex expositione synodicae epistolae episcoporum Ægypti atque Alexandriæ adversus Origenis doctrinam: «Hic ergo, de quo agitur, Origenes veluti abominationis desolatio in medio verae Ecclesiae exstitit; ac presbyter ordinatus a canonica, ab una, a vera manu, dignitatem presbyteri nudam ac solam habuit, quemadmodum et apostolatus habuit bonorem Cur ac proditor Judas. Is enim cum cœpisset blasphemas homilias habere, Heraclas abeatæ memoriæ tum episcopus, ut studiosus veritatis, arator ac vinitor ecclesiastici agri, eum e medio pulchræ ac lætæ segetis evulsit, quod revera e malo zizanio esset. >Ac paulo post: <Quare hic e coelo in terram decidens, tanquam fulgur, sicut et ejus pater diabolus, multae atrocisque iracundiae contra veritatem spirans, in Palaestinam regionem navigavit; moratusque in Cæsareensium metropoli, cum personam quam sibi induerat deposuisset, seque aperuisset, veluii piscis qui sepia apud quosdam appellatur, significans quod sibi voluptati erat, ac tenebricosum atque atrum vitæ venenum evomens, illic scriptis expressit, et siculi caupo Judaicus, boni specie ac simulatione, dulci amaruin miscuit. Quid enim iste prave moliens atque insaniens dicit? Erat, inquit, anima ante corpus, et praeexistebat in coelis: eamque, cum ibi peccasset, in custodiam immersit Deus, id est in corpus demisit: ad purgationem, inquit, et castigationem admissorum in cœlis criminum. Hinc primum impiissimus protinus fabulatur, veritatemque oppugnare studet. Ac paulo post: I Si ante fuit anima in coelis, ibique prius deliquit, ut malesanus Origenes Deoque repugnans dixit, non oportuit dicere sanctissimum prophetam: Et fingens spiritum hominis in ipso (Zach. XII): sed potius, Demergens, quasi in utrem, spiritum hominis in ipso; vel fortasse, Demittens. Jam vero cum hoc non dicat, sed Fingetis in ipso, ostendit hunc lupum gravissimum esse, indutum extrinsecus ovis pelle ad deceptionem perditionis. Quasi enim de coelo veniens, ibique coustituta aperte sciens, non solum vecors præexstitisse, sed prius etiam peccasse animam dicit. Quare demonstratum est tum e divina Scriptura, tum e sanctis Patribus, nec veræ Christianorum fidei, nec rectae rationi convenire haereticorum de animarum praeexistentia imaginationes.