Latin
a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Si quis dicit, secundum gratiam, vel secandum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum æqualitatem honoris, vel secundum auctoritatem, vel relationem, vel affectum, vel virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum homonymiam, per quam Nestoriani et Deum Verbum vocantes Christum, et hominem separaiim Christum nominantes, solo vocabulo unum Christum dicunt: aut si quis per bonam voluntatem dicit unitionem factam esse, sicut Theodorus hæreticus ipsis verbis dicit, quasi placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est ei de ipso, sed non secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem animatam anima rationali et intelleetuali unitionem confitetur, et ideo unam ejus subsistentiam compesitam esse, talis anathema sit.