# Liber Adversus Origenem 16-2-21

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 16 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/16-2

V. Si quis per relationem, aut abusive, Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper virginem Maria III, aut hominis genitricem, aut Christotocon, tanquam Christo Deo non existente, sed non proprie et vere Dei genitricem ipsam coafitetur, eo quod ipse qui ante sæcula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa incarnatus et natus est, talis anathema sit. VI. Si quis nos confitetur Dominum nostrum Jesum Christum qui carne crucifixus est, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et unum de sancta Trinitate, talis anathema sit. VII. Si quis iu duabus naturis dicens non tanquam in deitate et humanitate unum Dominum nostrum Jesum Christum, Deum Verbum incarnatum confitetur, nec ad significandam differentiam naturarum, ex quibus compositus est, sed pro divisione per partem, talem excipit vocem in mysterio Christi, quasi separatim unaquaque natura suam habeute subsistentiam, sicut Theodorus et Nestorius blasphemaverunt, talis anathema sit. VIII. Si quis in uno Domino Jesu Christo, hoc est Deo Verbo incarnato, numerum confitens naturarum, non intellectu differentiam earum, ex quibus et compositus est, excipit, ut pote non interemptam propter unitatem, sed pro divisione per partem numero utitur, talis anathema sit. IX. Si quis dicens unam naturam Dei Verbi incarnatam, non sic hoc intelligit, quod ex divina natura et humana unus Christus effectus est, consubstantialis Patri secundum deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem, sed quod deitatis et carnis Christi una natura sive substantia effecta est secundum Apollinarii et Eutychetis perfidiam, talis anathema sit. X. Æqualiter enim et eos qui per partem incidunt vel dividunt, et eos qui confundunt divinæ dispensationis mysterium Christi, rejicit et condemnat universa lis Dei Ecclesia.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
