# Liber Adversus Origenem 16

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/16

Præterea hoc quoque Origenis demonstrat amentiam, quod affirmat coelum, et solem, et lunam, et stellas, et aquas quæ super coelos sunt, animata esse, et quasdam esse virtutes ratione utentes. Hæc vero aperte refellit sanctus Basilius in tertio sennone commentariorum in Hexaemeron, sic contra Origenis doctrinam disputans (Prope finem): < Nobis porro de separatis aquis dicendum est et ad eos qui ab Ecclesia exciderunt, qui sub obtentu sensus anagogici et sublimiorum videlicet sententiarum, ad allegoriam confugerunt, et asserunt virtutes quasdam spirituales et incorporeas tropice ab aquis.significari; ac sursum quidem in firmamento mansisse meliores, deorsum vero iu terrestribus silvestribusque locis deteriores perstitisse; ac idcirco aiunt, aquas quae supra coelos sunt, laudare Dominum, id est bonas virtutes, quae dignae sunt propter potioris partis puritatem, decentem laudem reddere Creatori; aquas vero, quæ subter coelos sunt, spiritualia esse nequitiae, quæ e naturali sublimitate in malitiæ profundum deciderunt; eaque ut turbulenta et seditiosa, passionumque tumultibus fluctuantia, maria appelłari, propter facilem mutationem atque instabilitatem voluntariorum motuum. At nos hujusmodi rationes, tanquam confusa somnia et aniles fabulas, repudiemus; aquam esse cogitemus *, separationemque a firmamento factam accipiamus secundum redditam rationem. Ac si quando ad communis universorum Domini glorificationem aquæ quce super cælos sunt (Psalm. CXLVIII) assumuntur, non propterea eas Atcamus esse naturam ratione utentem. Nec enim cœli idcirco animati sunt, quod enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII); nec firmamentum animai est præditum sensu, quoniam opera manuum ejus annuntiat. > Hæc Basilius. Attendendum porro est auditoribus, Patrem illo modo loquendi usum, < Sermo quidam nobis est ad eos qui sunt ab Ecclesia, » de Origene disserere, a Dei gratia et saucta Dei Ecclesia expulso, ejusque sequacibus: non enim dixit, < ad eoe qui sunt in Ecclesia, sed,« Sermo quidam nobis est ad eosqui sant ab Ecclesia; > et per illud quidem quod dicit, < nobis, Ecclesiæ homines significavit; per illud autem, < qui sunt ab Ecclesia, »dejectos ab ipsa denotavit.

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
