# Liber Adversus Origenem 19

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/19

Qui porro Origenis impronam opinionem tuentur, firma hæc argumenta fugientes, suumque conantes tegere errorem, quaedam sanctorum Patrum dicta male excipientes, pravcque ex sententia sua interpretantes, proprio morbo accommodant: quod etiam in divinis faciunt Scripturis. Nos autem ex ipsis sanctis Patribus ostendemus inanes ac futiles eorum rationes esse. Ilaec igitur scribit sanctus Gregorius Theologus in apologetica oratione: < Nobis vero, quibus periclitatur salus animae beatae atque immortalis, quaeque sempiternam aditura est vel pœnam vel laudem, propter malitiam aut virtutem, quanti faciendum est hoc certamen, aut quanta scientia opus est? > Et post pauca: < Qua falsa defensione, qua persuasione artificiosa, quonam commento veritatem oppugnante circumvenietur jus, ac falletur rectum judicium, quod omnibus omnia in Statera ponit, facta, dicta, cogitationesque omnes, ac nequiter commissa melioribus repensat, ut vincat quod propendet, sententiaque secundum plura dicatur, quam nulla excipiat pfovocatio, non superior judex, non defensio aliorum factorum, non oleum vel a prudentibus virginibus sumptum (Matth. xxv), vel ab iis qui deficientibus lampadibus vendant, non peenitentia divitis qui flamma crucietur (Lue. XVI) suorumque necessariorum quaerat emendationem, non ad mutationem praefinita dies: sed eertum ac stabile jus, et formidolosom, et ultimum, et æquius justiusque, quam quantus est terror, quinimo propter justitiam terribile cum tbroni ponuntur, et Antiquus dierum sedet, et libri aperiuntur, et fluvius igneus trahitur, et lux ante ipsum, et tenebræ paratæ: et eunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae (Joan. III), quae nunc in Christo absconditur9 postmodum vero cum eo apparet; qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii; quod qui non credunt, jam adjudicati damnatique sunt a Verbo, quod eos judicavit; ac alios quidem lux ineffabilis excipit, et sanctæ regnantisque Trinitatis gratia, apertius puriusque effulgentis, ac totam se toti menti inserentis: quod utique solum regnum coelorum esse duco: alios vero una cum aliis malis tormentum, vei potius ante alia projectum esse a Deo, et conscientiæ turpitudo ac verecundia nullum finem habens. »

---

Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml.
