Latin
Quod creatura et factus Filius est, ex eodem libro
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero Pater omnia continet, et Filius est ex omnium numero, liquet ipsum etiam contineri. Quærat alius quispiam, num verum sit aeque Deum a se ipso coguosci, atque ab Unigenito; asseretque verum esse in omnibus dictum illud: Qui misit me Pater, major me est (Joan. x et XIV). Quare intelligendo etiam Pater, amplius, clarius, perfectiusque a seipso Intelligitur quam a Filio.