Latin
Ejusdem ex eodem libro
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Filium cum Spiritu sancto creaturam vocans, annumeraverit aliis creaturis; idcirco ministratoria vocaverit ipsos animalia, ex quarto Periarchon libro. Quod igitur quæcunque alia res praeter Patrem ac Deum universorum, creata est, eadem consequentia suademur. Et post pauca: Aiebat autem Hebræus, duo illa seraphim apud Isaiam sex alas habentia, clamantia alterum ad alterum, et dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Jer. VI), esse Dei unigenitum, et Spiritum sanctum. Nos autem arbitramur, illud etiam quod habetur in cantico Haba. cuc: In medio duorum animalium cognosceris (Habac. III), referendum esse in Christum et Spiritum sanctum.