Latin
2 to 5
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 2-4-5
Unproofread scanNot analysed yet
U. Si quis dicit aut sentit Domini animam prius exstitisse, atque unitam fuisse Deo Verbo ante incar I nationem et generationem ex Yirgine: anathema sit. III. Si quis dicit aut sentit primum conformatum esse corpus Domini nostri Jesu Christi in utero beata Virginis, ac postea unitum ei esse Deum Verbum, et animam, ut pote quae ante fuisset: anathema sit. IV. Si quis dicit aut sentit omnibus coelestibus ordinibus assimilatum esse Deum Verbum, cherubimque factum esse ipsis cherubim, et scraphim ipsis seraphim, ac omnibus plane supernis virtutibus similem esse factum: anathema sit. V. Si quis dicit aut sentit, in resurrectione corpora hominum orbiculata suscitari, nec conStetur nos suscitari rectos: anathema sit. VI. Si quis dicit coelum, et solem, et lunam, et stellas, et aquas quae super cœlos sunt, animatas et materiales [ratione præditas] esse quasdam virtutes: anathema sit.