Latin
a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Scientes quod nihil aliud sic potest misericordem Deum placare, quam ut omnes Christiani unum ideuique sapiant in recta et immaculata fide, nec sint dissensiones in sancta Dei Ecclesia: necessarium putavimus, omnem occasionem interimentes eis qui scandalizantur vel qui scandalizant, rectae fidei confessionem, quae in sancta Dei Ecclesia prædicatur, praesenti edicto facere manifestam: ut et illi qui rectam fidem confitentur, firmiter eam custodiant; et illi qui adversus illam contendunt, discentes veritatem, festinent semetipsos unire sanctæ Dei Ecclesiæ.